- OCCUPATIONE Simplici
- OCCUPATIONE Simplicidominium iuxta Magistros plurifariam adquirebatur. Eius autem iura maxime visuntur, in Bonis nondum occupatis, in rebus Deperditis seu derelictis, in Proselytorum sine heredibus defunctorum Bonis, in agro a Gentili Israelitae sine syngrapha vendito et in Reliquiis eorum, quae, ex lege sacra in agrorum proventu et furgibus, Egenis relicta sunt. Et quidem quod Bona nondum omnino occupata attinet, ea occupantis fieri volunt. Nec ita dissimile ius obtinuisse aiunt, ubi Derelictae seu Deperditae res in cussodiae locum aliquem stabilem. et. occlusum, velut aedes, horrea, alia, antequam quis eas denuo occupaverat, devenerant: Ubi tamen distinguunt inter res ab Israelita, Proselyto et Gentili derelictas seu deperditas; Item inter resita signatas, ut per signa sibi singularia eas suas esse dominus probare posset (post praeconium tertium et subinde quartum) atque eas, quibu nulla eiusmodi signa. De prioribus dicunt, eum qui repererat, praeconium facere obstrictum fuisse. Erat autem praeconi suggestus saxum quoddam, in suburio Hierosolymit. excelsum, e quo clamans hâc utebatur formulâ,Quisnam est, qui jumentum aut pecus perdidit? de cuiusmodi praecone vide Iosephum Archaeolog. l. 4. c. 8. Quod vero Proselyti Iustitiae, sine heredibus obeuntis, Bona occupanti esse concessa tam signannter tradunt, inde est, quod cognationem eius pristinam abolitam esse iudicârunt: Hinc enim sequebatur, ei nullos fuisse ex pristina illa cognatione heredes. Porro, Agrum quod concernit a Gentili emptum, idque sine syngrapha, quam Gap desc: Hebrew vocant, in ditione scil. Israelitica; pro iure habent receptissimo, nec Israelitam ad Gentilem, neque hunc sive ad Israelitam, siv ad Gentilem, fundum, utcumque ex contractu pretium solveretur, rite transtulisse, nisi etiam syngrapha interveniret. Et quidem Israelitae sic vendenti manere volebant dominium, usque dum fieret syngrapha. Gentilis autem vendentis dominium, post acceptum pretium, plane desiisse, sed ementis, quia syngrapha deerat, non incepisse; adeoque sic fundum patuisse Israelitae occupanti, a quo tamen pretium ei, qui Gentilio solverat, refundendum erat. De iure tandem Egenorum, res notissima. Occupatiois vero titulus,m quô secluduntur coeteri universi ab eo, quod pariter universis ante occupationem competebat (ius scil. occupationis eiusmodi in universis aequale) ortum sub initiis aut instauratione rerum, sub Noachidis primis, ut videtur, habuit: nec sine consensu et interposita fide, quae ad psoteros propagata est, de eo admittendo, quoties res aut nondum fuerint possessae, aut nullius in bonis esse coperint, uti patet ex Gentium divisione, in Genesi et Testamento, quod Noacho tribuitur, apud Eusebium. Et de Noachidis illis primaevis, Eustathius Alexandrinus in Hexaem. p. 51. Ἕκαςτος, inquit, τὴν προςτυγχάνουσαν γῆν κατελάμβανεν, unusquisque terram sibi primo obviam occupavit. Quemadmodum et Iosephus, ubi de Iapetidis loquitur et de Europa, Archaeolog. l. 1. c. 7. ῝Ην ἔτυχον, ait, καταλαμβάνοντες καὶ μηδενὸς προκατοικήσαντος, Quam occupârunt, etiam nemine ante iti sedes habente etc. Vide hanc in rem plura, apud Ioh. Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Ebraeor. l. 6. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.